[206] EPISTOLA VI.

Nobili ac Ornatissimo Viro

HECTORI HOXVIRIO,

Domino & Amico suo singulari.

S.P.

Haud me fefellit opinio, Vir Eximie, quam, de ingenii tui excellentia dudum conceperam, comprobata nuper totius populi nostri judicio, qui te non fortunae solum splendore, generisque claritate insignem, sed singulari prudentia & vetere Romanaque facundia cum paucis conferendum delegerit ex ornatissimo totius Patritiae apud nos gentis ordine, qui publicum Phrysiae gaudium, post adeptas gravissimis bellis clarissimas victorias, omni aevo memorandas, post pacatam Italiam, & Augustalis diadematis solennem inaugurationem reduci tandem Caesari Opt. Maximo (est enim haec justissima ejus appellatio) nunciares; in quo munere non dubito, quin tua virtus tanto caeteris egregie antea a te gestis rebus illustrior, apparuerit, quanto id ipsum fuit excellentius. Ut taceam enim antiquae gentis nostrae, etsi haud ita modo magnae, tamen inter Germanos a multis retro seculis, clarissimae, decora, quae potuit honoratior injungi functio, quam ut totius populi vicem gerens, communem patriae vocem; in tam effusa omnium laetitia, ad Principem longe potentissimum & Europae Dominum, perferres? Perferres vero certissimum testimonium unanimis populi, omnes fortunas illi dedentis, vitamque ipsam pro illius gloria pollicitantis. An minus putamus ipsum Caesarem ad tuam orationem exiluisse, quam ipse tu tunc feceris, qui populi personam sustinens, prout gratulationis munus exigebat, incredibilem laetitiam prae te tuleris? Intellexit etenim ille gloriari jam se posse Gaditanis Columnis accessisse eas, quas, Auctore Tacito, Herculem laborum suorum metas apud Phrysios constituisse fama vulgavit; duplicatum ut insigne jam gestare Caesar possit, Hesperiae orae Gaditanas, Germanici autem limitis Phrysias columnas populi utriusque jussu & voluntate firmato conjunctoque Occidentis & Septemtrionis imperio. Quid autem est, quod tu dubites, MI HECTOR, hujusce rei & Caesari & Phrysiae adeo honorifice testimonium provulgare? Cur autem premas ob quorum nescio iniquitatem. Apage istam opinionem, tanta res calumniosae quorundam reprehensionis formidine in obscuro ut maneat. Mei saltem similibus ede eam, qui Iurisprudentiae studio enixius incumbentes ut ipsi Eloquentiae adytis ob impuram artis nostrae tractationem consuetudinemque legendi Barbaros auctores excludimur, si minus morosi sumus aut subtiles in examinanda Scriptorum Politiae. Ede eam illis, qui rerum seculo nostro gestarum monumenta posteritati transmittere meditantur, quibus proculdubio gratum feceris nec enim silentio obliteranda est tantae benevolentiae Phrysiorum nostrorum in reducem Caesarem testificatio. Existimo etenim eos, qui res nostra aetate gestas scripturi sunt, inter caetera praeclara CAROLI Quinti facinora haud praeterituros quam ex eo laudem mereatur, quod Phrysiam & civilibus dissidiis & finitimorum vexatione graviter concussam fatigatamque, Ducibus tandem IOANNE a WASSENAER & GEORGIO a SCHENCK ad summam tranquillitatem composuerit, quorum ille gloriose moriens perpetuo apud nostrates victurus est, hic autem vice Caesaris multos jam annos adeo modeste & juste fungitur, ut merito tali eum eulogio apud Caesarem Patria nostra laudari jusserit. Quam autem rarum boni Proconsulis, Praesidis, seu cujuscunque alterius vicaria potestate fungentis exemplum sit, haud ignotum est iis, qui veterum Romanorum historias tenent, in quibus celeberrimae recitantur querelae provincialium de administratorum rapinis & expilatione. Hic profecto GEORGIUS talis est, ut si hon fas nunc sit merita ipsius atque honorem divina religione consecrare, quemadmodum olim Asia ob Scaevolae memoriam, qui eam Provinciam innoxie integerrimeque rexerat, Mutia instituit, nos tamen apud Augustae Majestatis culmen recitare ea deceat, ut is qui solus plurimum potest, meritis illius digna praemia rependat. Talibus vero heroibus an non cupiant historias suas illustrare Scriptores? Vel illis igitur ut edas tuam orationem, ipse tibi sum auctor. Sed ut redeam ad id cujus metu tu eam editionem premere videris; quid est, quod adeo nostratium examen reformides, cum tu, quotquot hodie apud nos doctrinae nomine censentur humanitate tua, virtutumque admiratione tibi benevolos habeas, & ut demus summo aliquem jure agere, quid est, quod carpat. Nam & brevitatis laudem assecutus es, ex tempore potius pauca congruenter proferens, quam scholastica prolixitate occupatissimo Caesari obstrepens. Ipse mihi in hac caussa judicandi potestatem non praesumam, utcunque tu eam mihi pro tua modestia feceris, testatus enim sum antea tibi, quantum nos a politiori literature, juris studium sordide hactenus ab interpretibus tractatum alienet, ut etiamsi olim pauca quaedam recte didicerimus, antequam huic operam daremus, jam tamen tam immensa rerum hic discendarum mole excutiatur omnis earum memoria. Porro doctorum virorum consuetudine delectamur, eaque ut frui liceat, sedulo adlaboramus, quibus cum forte ostendissem hoc tui ingenii specimen, & an lucem ferre posset rogarem, subjungens caussas, cur id ipse optarem, & quid tu timeres, illico ii pleno ore laudare te, & me urgere, ut tibi id plane persuaderem; Tu itaque, Doctissime D. HECTOR, illorum secutus voluntatem, patere, quaeso, eam orationem tuam typis publicari, ac ab omnibus legi. Exhibe gustum aliquem eorum, quae aliquando ex locupletissimo eruditionis tuae penu deprompturum te expectamus. Memini quam de te spem jactare olim solebat D. BERNARDUS BUCHO patruus meus, fore videlicet, ut per te aliquando patria nostra illustraretur. Quod cum jam efficere possis, rei literariae copiis abunde instructus noli committere, ut patriae amicorumque voluntati defuisse videare. AUSONII fratris tui humanitatem erga me non possum non amplecti, diligentiam vero multum probo, eaque illum mihi arctius conciliat. Sed ANDREAS ALCIATUS, cujus audiendi caussa huc est ille profectus, mense Augusto Mediolanum abiturus est, ea enim illi patria est. Reditum promittit si honorarim augebitur, id taxavit in singulos annos mille scutatis. Et an adhuc non est in pretio Iurisprudentia? Ego sub hyemem quoque Patavium aut Bononiam adibo. Cura ut ibi aliquando a te literas accipiam. Ego quoties licebit, de Italicis rebus studiisque vicissim te reddam certiorem. Bene Vale. Biturigibus postridie Nonas Iunias. MDXXXI.

VIGLIUS ZUICHEMUS.